- MILITARES
- MILITARESapud Trebellium Pollionem in Victorino, c. 6. Qui et ipse (Victorinus) quod matrimoniis militum et Militarium corrumpendis operam daret, a quodam actuario -- percussus etc. sunt, qui Milites fuerant, uti Consulares dicebantur, qui non amplius erant Consules, cum prius fuissent. Hinc sicuti ex Consulibus hi dicebantur, sic ex Militibus idem Pollio alibi vocavit, qui iam militiâ exierant, h. e. Militares. In Gallienis c. 2 Actaciti ex militibus Viri detrimenta pertulissent. Isidorus in Glossis, Militarem vere et eleganter, veterem militem exponit. Dicitur autem Vetus Miles, qui ex milite est; quemadmodum Vetus Procurator, in antiquis Inscriptionibus, qui Procurator fuit, vel ex Procuratore. Graecis παλαιοςτρατιώτης vel πωλαιὸς ςτρατιώτης, Latinis Missicius quoque, in Inscr. vetere TRIB. LEG. XI. AUG. ET MISSICIUS LEG. VI. AUG. etc. Huiusmodi vero erant in castris Vexillarii legionum, quorum legitimum militiae tempus iam exierat et qui omnia stipendia confecerant, quique tamen adhuc retinebantur sub vexillo, coeterorum immunes, praeterquam manum cum hoste conserendi, Salmas. ad Pollion. loc. cit. Hinc, qui in militia aliquam dignitatem habent, Militares postmodum dicti, in l. 18. 32. 138. Cod. Theodos. de Decurion. l. 7. de Frument. urb. Constantinop. l. 20. 21. de Erogat. milit. annonae etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.